CALAMUS Erythraeus

CALAMUS Erythraeus
CALAMUS Erythraeus
apud Dionysium in rebus Indiae, quibusdam est Calamus Aromaticus Veter. quem ἐρυθραῖον dici rentur, h. e. rubrum, quia optimum πυῤῥὸν esle debere tradat Dioscorides, i. e. rufum.
Sed ἐρυθραῖος non est ruber, verum Erythraeus: Graeci enim nusquam ἐρυθραῖον hâc notione acceperunt, sed gentile nomen est ab Ε᾿ρυθρὴ θάλαςςα. Adde, quod Calamum hunc inter res edules nominat Dionysius, et in proceritatem non modicam surgere innuit, verbis ὕλαι τηλεθόωσιν. Non itaque aromatica species ille calamus est, sed Calami Indici genus, ad ripas Indici seu Erythraei maris nascens, cuius radices esui erant Indis, propter eximiam et melleam suavitatem. Idem ibid. p. 1053. Vide quoque supra, ubi de Calamo Aromatico, et hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • CALAMUS — I. CALAMUS Aromaticus, cuius mentio Ierem. c. 6. v. 20. Salmasio non nisi Indicus est, quem ideo Arabicum ac Syriacum nonnullis dici vult, quia ex India in Arabiam et Syriam advehebatur. Sed solum in India crevisle falsum, cum Mosis aevô Iudaeis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”